29 August 2011

Psallite Regi nostro (Latin only, for now)

Here is Gottschalk's Sequence for the Beheading of St. John the Baptist, as found in Lossius' Psalmodia, hoc est…. I am too busy right now to translate it, but hope to before this time next year! Note the only difference between the melody lines 2a and 2b is that the first two notes of the latter form a neume on one syllable (Na-to); between 6a and 6b, that one note has a virga-double in the former. Brackets enclose original readings from Patrologia Latina.


In die decollationis Johannis Baptistae Sequentia

1. Psallite Regi
nostro, psallite,
psallite,
psallite prudenter. [= …sapienter]

2a. Nam psalterium
est jucundum cum cithara,
2b. Na-to virginis,
quo psallans [= psallens] natus sterilis.

3a. Citharam carnis
percussit
in domo Domini.
3b. Dum, quod sonabat
clamando,
docuit vivendo,

4a. Mortificando,
quae super terram
sunt, membra
et hoc alios docendo,
4b. Praeparans Christo
plebem perfectam
Johannes,
vox clamantis in deserto.

5a. Sed vox haec impium
Herodem, quem corripit,
minimo [-e] corrigit.
5b. Haud tamen tacuit,
sed ad usque sanguinem
sceleri restitit.

6a. Non licet, inquit, te
fratris tui
habere conjugem,
raptam ei: [=sibi]
peccasti,
quiesce:
poenitentibus
sic praecepit Dominus.
6b. Vocem incantantis
sapienter
Herodes, ut aspis
surda, spernit:
ut justum,
ut [=et] sanctum
Johannem timet,
quem vinxit in carcere.

7a. Sedet in tenebris
lucerna, lucis
amicus omnipotentis.
7b. Studet deliciis
mundi principis
filius perditionis.

8a. Meretrix suadet,
puella saltat,
Rex jubet, sanctus
decollatur.
8b. Dat Rex saltanti
caput Johannis,
qui sanctus ante
fit, quam natus.

9a. En quomodo
perit justus,
quasi non sit Deo
dilectus,
9b. Cum sit ejus
preciosa
mors haec in conspectu
Domini.

10a. Nos corde percipimus,
qualis et quantus est,
quia vicinus dignitate [= convicinus…]
Christo fit et morte.
10b. Nam morte turpissima
damnatur sponsus,
et sponsi amicum damnant
recte morte turpissima.

11a. Carcere carnis
ductum, quem ferunt
psallendo
coelis Angeli Angelum.
11b. Et nos in terris
tibi psallere
fac, Christe,
in memoriam Baptistae.

12. Herodis spreta
quo mensa,
altaris tui mensa * [not in orig.]
ipsum te, dum sumimus,
semper tibi psallamus.

No comments: